Liber Psalmorum 94
1 | laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro | |
2 | praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei | |
3 | quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos | |
4 | quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | |
5 | quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt | |
6 | venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos | |
7 | quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius | |
8 | hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra | |
9 | sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | |
10 | quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde | |
11 | et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam |