Liber Psalmorum 91
1 | psalmus cantici in die sabbati | |
2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime | |
3 | ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | |
4 | in decacordo psalterio cum cantico in cithara | |
5 | quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo | |
6 | quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | |
7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | |
8 | cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | |
9 | tu autem Altissimus in aeternum Domine | |
10 | quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | |
11 | et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | |
12 | et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | |
13 | iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur | |
14 | plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt | |
15 | adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | |
16 | ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo |