Liber Psalmorum 88
1 | intellectus Aethan Ezraitae | |
2 | misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo | |
3 | quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | |
4 | disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo | |
5 | usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma | |
6 | confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | |
7 | quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei | |
8 | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt | |
9 | Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo | |
10 | tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas | |
11 | tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | |
12 | tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti | |
13 | aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt | |
14 | tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | |
15 | iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | |
16 | beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt | |
17 | et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur | |
18 | quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | |
19 | quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israhel regis nostri | |
20 | tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea | |
21 | inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum | |
22 | manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum | |
23 | nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum | |
24 | et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam | |
25 | et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius | |
26 | et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius | |
27 | ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae | |
28 | et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | |
29 | in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | |
30 | et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli | |
31 | si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint | |
32 | si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | |
33 | visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | |
34 | misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | |
35 | neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | |
36 | semel iuravi in sancto meo si David mentiar | |
37 | semen eius in aeternum manebit | |
38 | et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma | |
39 | tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum | |
40 | evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius | |
41 | destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem | |
42 | diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis | |
43 | exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius | |
44 | avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello | |
45 | destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti | |
46 | minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma | |
47 | usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | |
48 | memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | |
49 | quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma | |
50 | ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua | |
51 | memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | |
52 | quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | |
53 | benedictus Dominus in aeternum fiat fiat |