Liber Psalmorum 86
1 | filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis | |
2 | diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob | |
3 | gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma | |
4 | memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic | |
5 | numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus | |
6 | Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma | |
7 | sicut laetantium omnium habitatio in te |