Liber Psalmorum 78
1 | psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam | |
2 | posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae | |
3 | effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret | |
4 | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt | |
5 | usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus | |
6 | effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt | |
7 | quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt | |
8 | ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis | |
9 | adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum | |
10 | ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est | |
11 | introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum | |
12 | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine | |
13 | nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam |