Liber Psalmorum 73
1 | intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae | |
2 | memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo | |
3 | leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto | |
4 | et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa | |
5 | et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus | |
6 | exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam; | |
7 | incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui | |
8 | dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra | |
9 | signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius | |
10 | usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem | |
11 | ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem | |
12 | Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae | |
13 | tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis | |
14 | tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum | |
15 | tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham | |
16 | tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem | |
17 | tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea | |
18 | memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum | |
19 | ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem | |
20 | respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum | |
21 | ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum | |
22 | exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die | |
23 | ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper |