Liber Psalmorum 72
1 | psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde | |
2 | mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei | |
3 | quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns | |
4 | quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | |
5 | in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | |
6 | ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | |
7 | prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | |
8 | cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt | |
9 | posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | |
10 | ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | |
11 | et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso | |
12 | ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | |
13 | et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | |
14 | et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino | |
15 | si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | |
16 | et existimabam cognoscere hoc labor est ante me | |
17 | donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum | |
18 | verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur | |
19 | quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | |
20 | velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | |
21 | quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | |
22 | et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | |
23 | ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum | |
24 | tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | |
25 | quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | |
26 | defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum | |
27 | quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te | |
28 | mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion; |