Liber Psalmorum 71
1  | in Salomonem | |
2  | Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio | |
3  | suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam | |
4  | iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem | |
5  | et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum | |
6  | descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram | |
7  | orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna | |
8  | et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum | |
9  | coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent | |
10  | reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent | |
11  | et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei | |
12  | quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor | |
13  | parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet | |
14  | ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo | |
15  | et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei | |
16  | erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae | |
17  | sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum | |
18  | benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus | |
19  | et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat | |
20  | defecerunt laudes David filii Iesse |