Liber Psalmorum 67
1 | in finem David psalmus cantici | |
2 | exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius | |
3 | sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei | |
4 | et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia | |
5 | cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius | |
6 | patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo | |
7 | Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris | |
8 | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma | |
9 | terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel | |
10 | pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | |
11 | animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus | |
12 | Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | |
13 | rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | |
14 | si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri | |
15 | dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | |
16 | mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | |
17 | ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem | |
18 | currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto | |
19 | ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus | |
20 | benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma | |
21 | Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis | |
22 | verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | |
23 | dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris | |
24 | ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | |
25 | viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto | |
26 | praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum | |
27 | in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel | |
28 | ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali | |
29 | manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis | |
30 | a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera | |
31 | increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | |
32 | venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo | |
33 | regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo | |
34 | qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | |
35 | date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus | |
36 | mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus |