Liber Psalmorum 59
1 | in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina | |
2 | cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia | |
3 | Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis | |
4 | commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est | |
5 | ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis | |
6 | dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui | |
7 | salvum fac dextera tua et exaudi me | |
8 | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor | |
9 | meus est Galaad et meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus | |
10 | Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt | |
11 | quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam | |
12 | nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris | |
13 | da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis | |
14 | in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos |