Liber Psalmorum 49
1 | Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | |
2 | ex Sion species decoris eius | |
3 | Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida | |
4 | advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | |
5 | congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia | |
6 | et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma | |
7 | audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum | |
8 | non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | |
9 | non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | |
10 | quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves | |
11 | cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | |
12 | si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius | |
13 | numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | |
14 | immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | |
15 | et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma | |
16 | peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum | |
17 | tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum | |
18 | si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | |
19 | os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | |
20 | sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | |
21 | haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | |
22 | intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | |
23 | sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei |