Liber Psalmorum 38
1 | in finem Idithun canticum David | |
2 | dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | |
3 | obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | |
4 | concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | |
5 | locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | |
6 | ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma | |
7 | verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | |
8 | et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est | |
9 | ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me | |
10 | obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti | |
11 | amove a me plagas tuas | |
12 | a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma | |
13 | exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | |
14 | remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |