Liber Psalmorum 36
1 | ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | |
2 | quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident | |
3 | spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius | |
4 | delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui | |
5 | revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet | |
6 | et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem | |
7 | subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias | |
8 | desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | |
9 | quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram | |
10 | et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies | |
11 | mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | |
12 | observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis | |
13 | Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius | |
14 | gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | |
15 | gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur | |
16 | melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas | |
17 | quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus | |
18 | novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | |
19 | non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | |
20 | quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt | |
21 | mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet | |
22 | quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | |
23 | apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet | |
24 | cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam | |
25 | iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes | |
26 | tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | |
27 | declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | |
28 | quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit | |
29 | iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | |
30 | os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium | |
31 | lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius | |
32 | considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum | |
33 | Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi | |
34 | expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | |
35 | vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | |
36 | et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius | |
37 | custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | |
38 | iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt | |
39 | salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis | |
40 | et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo |