Liber Psalmorum 35
1  | in finem servo Domini David | |
2  | dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius | |
3  | quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium | |
4  | verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | |
5  | iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | |
6  | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | |
7  | iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine | |
8  | quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | |
9  | inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos | |
10  | quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen | |
11  | praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde | |
12  | non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | |
13  | ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |