Liber Psalmorum 24
1 | psalmus David ad te Domine levavi animam meam | |
2 | Deus meus in te confido non erubescam | |
3 | neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | |
4 | confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me | |
5 | dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die | |
6 | reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt | |
7 | delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine | |
8 | dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | |
9 | diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas | |
10 | universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius | |
11 | propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim | |
12 | quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit | |
13 | anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram | |
14 | firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | |
15 | oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | |
16 | respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | |
17 | tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | |
18 | vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | |
19 | respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | |
20 | custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | |
21 | innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te | |
22 | libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis |