Liber Psalmorum 21
1 | in finem pro adsumptione matutina psalmus David | |
2 | Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | |
3 | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | |
4 | tu autem in sancto habitas Laus Israhel | |
5 | in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | |
6 | ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | |
7 | ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis | |
8 | omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput | |
9 | speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | |
10 | quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | |
11 | in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu | |
12 | ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet | |
13 | circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | |
14 | aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | |
15 | sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | |
16 | aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me | |
17 | quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | |
18 | dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | |
19 | diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | |
20 | tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice | |
21 | erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam | |
22 | salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | |
23 | narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te | |
24 | qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum | |
25 | timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | |
26 | apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | |
27 | edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | |
28 | reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium | |
29 | quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium | |
30 | manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram | |
31 | et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | |
32 | adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus |