Liber Psalmorum 17
1 | in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit | |
2 | diligam te Domine fortitudo mea | |
3 | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | |
4 | laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero | |
5 | circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | |
6 | dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | |
7 | cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius | |
8 | et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | |
9 | ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo | |
10 | inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius | |
11 | et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum | |
12 | et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris | |
13 | prae fulgore in conspectu eius nubes eius transierunt grando et carbones ignis | |
14 | et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | |
15 | et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos | |
16 | et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae | |
17 | misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis | |
18 | eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me | |
19 | praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus | |
20 | et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me | |
21 | et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | |
22 | quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo | |
23 | quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me | |
24 | et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea | |
25 | et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius | |
26 | cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | |
27 | et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | |
28 | quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | |
29 | quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas | |
30 | quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum | |
31 | Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum | |
32 | quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum | |
33 | Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam | |
34 | qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | |
35 | qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea | |
36 | et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | |
37 | dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | |
38 | persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant | |
39 | confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | |
40 | et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me | |
41 | et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti | |
42 | clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos | |
43 | et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | |
44 | eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | |
45 | populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | |
46 | filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | |
47 | vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae | |
48 | Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis | |
49 | et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | |
50 | propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo | |
51 | magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum |