Liber Psalmorum 145
1 | alleluia Aggei et Zacchariae | |
2 | lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus | |
3 | in filiis hominum quibus non est salus | |
4 | exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum | |
5 | beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius | |
6 | qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis | |
7 | qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos | |
8 | Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos | |
9 | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet | |
10 | regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem |