Liber Psalmorum 140
1 | Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | |
2 | dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | |
3 | pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | |
4 | non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | |
5 | corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | |
6 | absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | |
7 | sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | |
8 | quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | |
9 | custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem | |
10 | cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam |