Liber Psalmorum 138
1 | in finem David psalmus | |
2 | Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam | |
3 | intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | |
4 | et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | |
5 | ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | |
6 | mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam | |
7 | quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | |
8 | si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades | |
9 | si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris | |
10 | etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | |
11 | et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis | |
12 | quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius | |
13 | quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | |
14 | confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | |
15 | non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | |
16 | inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis | |
17 | mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum | |
18 | dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | |
19 | si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me | |
20 | quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | |
21 | nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | |
22 | perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi | |
23 | proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | |
24 | et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna |