Liber Psalmorum 127
1 | Beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius | |
2 | labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | |
3 | uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae | |
4 | ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum | |
5 | benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae | |
6 | et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel |