Liber Psalmorum 124
1 | canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat | |
2 | in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | |
3 | quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas | |
4 | benefac Domine bonis et rectis corde | |
5 | declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel |