Liber Psalmorum 118
1 | alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini | |
2 | beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum | |
3 | non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt | |
4 | tu mandasti mandata tua custodire nimis | |
5 | utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas | |
6 | tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | |
7 | confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae | |
8 | iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | |
9 | beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | |
10 | in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis | |
11 | in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | |
12 | benedictus es Domine doce me iustificationes tuas | |
13 | in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui | |
14 | in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | |
15 | in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | |
16 | in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | |
17 | gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | |
18 | revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | |
19 | incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | |
20 | concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore | |
21 | increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | |
22 | aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | |
23 | etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis | |
24 | nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae | |
25 | deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | |
26 | vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas | |
27 | viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | |
28 | dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | |
29 | viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei | |
30 | viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus | |
31 | adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere | |
32 | viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | |
33 | he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper | |
34 | da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | |
35 | deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui | |
36 | inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | |
37 | averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | |
38 | statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | |
39 | amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda | |
40 | ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | |
41 | vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum | |
42 | et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | |
43 | et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi | |
44 | et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | |
45 | et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | |
46 | et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | |
47 | et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | |
48 | et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis | |
49 | zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | |
50 | haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | |
51 | superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | |
52 | memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum | |
53 | defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam | |
54 | cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae | |
55 | memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam | |
56 | haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi | |
57 | heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam | |
58 | deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | |
59 | cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua | |
60 | paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | |
61 | funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | |
62 | media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae | |
63 | particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | |
64 | misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me | |
65 | teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum | |
66 | bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | |
67 | priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | |
68 | bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas | |
69 | multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua | |
70 | coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | |
71 | bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas | |
72 | bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | |
73 | ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | |
74 | qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | |
75 | cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me | |
76 | fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | |
77 | veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | |
78 | confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | |
79 | convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | |
80 | fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar | |
81 | caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi | |
82 | defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | |
83 | quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus | |
84 | quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium | |
85 | narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | |
86 | omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me | |
87 | paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | |
88 | secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | |
89 | lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo | |
90 | in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | |
91 | ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | |
92 | nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea | |
93 | in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | |
94 | tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi | |
95 | me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | |
96 | omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis | |
97 | mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est | |
98 | super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | |
99 | super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | |
100 | super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | |
101 | ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | |
102 | a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | |
103 | quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | |
104 | a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | |
105 | nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | |
106 | iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae | |
107 | humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum | |
108 | voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me | |
109 | anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | |
110 | posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | |
111 | hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt | |
112 | inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem | |
113 | samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi | |
114 | adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi | |
115 | declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei | |
116 | suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea | |
117 | adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper | |
118 | sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum | |
119 | praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | |
120 | confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui | |
121 | ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me | |
122 | suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | |
123 | oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae | |
124 | fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me | |
125 | servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua | |
126 | tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam | |
127 | ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | |
128 | propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | |
129 | fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | |
130 | declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis | |
131 | os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | |
132 | aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum | |
133 | gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia | |
134 | redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua | |
135 | faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas | |
136 | exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | |
137 | sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum | |
138 | mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | |
139 | tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | |
140 | ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | |
141 | adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus | |
142 | iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas | |
143 | tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea | |
144 | aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | |
145 | cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram | |
146 | clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua | |
147 | praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi | |
148 | praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua | |
149 | vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me | |
150 | adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt | |
151 | prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas | |
152 | initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | |
153 | res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | |
154 | iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | |
155 | longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt | |
156 | misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me | |
157 | multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | |
158 | vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | |
159 | vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me | |
160 | principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae | |
161 | sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | |
162 | laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | |
163 | iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | |
164 | septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae | |
165 | pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | |
166 | expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi | |
167 | custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer | |
168 | servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | |
169 | thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum | |
170 | intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | |
171 | eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas | |
172 | pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | |
173 | fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | |
174 | concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea | |
175 | vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me | |
176 | erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus |