Liber Psalmorum 117
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius | |
2 | dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius | |
3 | dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius | |
4 | dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius | |
5 | de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus | |
6 | Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo | |
7 | Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos | |
8 | bonum est confidere in Domino quam confidere in homine | |
9 | bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus | |
10 | omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos | |
11 | circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos | |
12 | circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos | |
13 | inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me | |
14 | fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem | |
15 | vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum | |
16 | dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem | |
17 | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini | |
18 | castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me | |
19 | aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino | |
20 | haec porta Domini iusti intrabunt in eam | |
21 | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | |
22 | lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | |
23 | a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris | |
24 | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea | |
25 | o Domine salvum fac o Domine prosperare | |
26 | benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini | |
27 | Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris | |
28 | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | |
29 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |