Liber Psalmorum 115
10 | alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | |
11 | ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | |
12 | quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi | |
13 | calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo | |
14 | vota mea Domino reddam coram omni populo eius | |
15 | pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius | |
16 | o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea | |
17 | tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo | |
18 | vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius | |
19 | in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem |