Liber Psalmorum 113
1 | alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro | |
2 | facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius | |
3 | mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum | |
4 | montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium | |
5 | quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum | |
6 | montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | |
7 | a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob | |
8 | qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | |
9 | non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | |
10 | super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum | |
11 | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | |
12 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | |
13 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | |
14 | aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur | |
15 | manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | |
16 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | |
17 | domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est | |
18 | domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est | |
19 | qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est | |
20 | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron | |
21 | benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus | |
22 | adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros | |
23 | benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram | |
24 | caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum | |
25 | non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum | |
26 | sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum |