Liber Psalmorum 106
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius | |
2 | dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos | |
3 | a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari | |
4 | erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | |
5 | esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | |
6 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | |
7 | et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | |
8 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum | |
9 | quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | |
10 | sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | |
11 | quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt | |
12 | et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret | |
13 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | |
14 | et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit | |
15 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum | |
16 | quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | |
17 | suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt | |
18 | omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis | |
19 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | |
20 | misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | |
21 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum | |
22 | et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione | |
23 | qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | |
24 | ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo | |
25 | dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius | |
26 | ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | |
27 | turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | |
28 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | |
29 | et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius | |
30 | et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | |
31 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum | |
32 | exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | |
33 | posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | |
34 | terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | |
35 | posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | |
36 | et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | |
37 | et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | |
38 | et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit | |
39 | et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | |
40 | effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | |
41 | et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | |
42 | videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | |
43 | quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini |