Liber Psalmorum 105
1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius | |
2 | quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius | |
3 | beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore | |
4 | memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | |
5 | ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua | |
6 | peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus | |
7 | patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum | |
8 | et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | |
9 | et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | |
10 | et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | |
11 | et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | |
12 | et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius | |
13 | cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius | |
14 | et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso | |
15 | et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum | |
16 | et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini | |
17 | aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | |
18 | et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores | |
19 | et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile | |
20 | et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum | |
21 | obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | |
22 | mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | |
23 | et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos | |
24 | et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius | |
25 | et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini | |
26 | et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | |
27 | et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | |
28 | et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | |
29 | et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | |
30 | et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio | |
31 | et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum | |
32 | et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos | |
33 | quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis | |
34 | non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis | |
35 | et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | |
36 | et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | |
37 | et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | |
38 | et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus | |
39 | et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | |
40 | et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam | |
41 | et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos | |
42 | et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | |
43 | saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | |
44 | et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum | |
45 | et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | |
46 | et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos | |
47 | salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua | |
48 | benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat |