Liber Psalmorum 104
1 | alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius | |
2 | cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius | |
3 | laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum | |
4 | quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper | |
5 | mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius | |
6 | semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius | |
7 | ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius | |
8 | memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | |
9 | quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac | |
10 | et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum | |
11 | dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | |
12 | cum essent numero breves paucissimos et incolas eius | |
13 | et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | |
14 | non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | |
15 | nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | |
16 | et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit | |
17 | misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph | |
18 | humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius | |
19 | donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum | |
20 | misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | |
21 | constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | |
22 | ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret | |
23 | et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham | |
24 | et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius | |
25 | convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius | |
26 | misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum | |
27 | posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | |
28 | misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | |
29 | convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | |
30 | dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum | |
31 | dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum | |
32 | posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum | |
33 | et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | |
34 | dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus | |
35 | et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | |
36 | et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | |
37 | et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | |
38 | laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | |
39 | expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | |
40 | petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos | |
41 | disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | |
42 | quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | |
43 | et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia | |
44 | et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | |
45 | ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant |