Liber Psalmorum 10
1 | in finem psalmus David | |
2 | in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer | |
3 | quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde | |
4 | quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit | |
5 | Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum | |
6 | Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam | |
7 | pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum | |
8 | quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius |