Liber Psalmorum 8
1 | in finem pro torcularibus psalmus David | |
2 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos | |
3 | ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem | |
4 | quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti | |
5 | quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum | |
6 | minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum | |
7 | et constituisti eum super opera manuum tuarum | |
8 | omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi | |
9 | volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris | |
10 | Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra |