Liber Psalmorum 3
1  | psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui | |
2  | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | |
3  | multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma | |
4  | tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | |
5  | voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma | |
6  | ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me | |
7  | non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus | |
8  | quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | |
9  | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |