Liber Iob 19
1 | respondens autem Iob dixit | |
2 | usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus | |
3 | en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me | |
4 | nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea | |
5 | at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis | |
6 | saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit | |
7 | ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet | |
8 | semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit | |
9 | spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo | |
10 | destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam | |
11 | iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum | |
12 | simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum | |
13 | fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me | |
14 | dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei | |
15 | inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum | |
16 | servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum | |
17 | halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei | |
18 | stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi | |
19 | abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me | |
20 | pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos | |
21 | miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me | |
22 | quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini | |
23 | quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro | |
24 | stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice | |
25 | scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim | |
26 | et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum | |
27 | quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo | |
28 | quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum | |
29 | fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium |