Liber Iob 16
1 | respondens autem Iob dixit | |
2 | audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis | |
3 | numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris | |
4 | poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea | |
5 | consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos | |
6 | roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis | |
7 | sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me | |
8 | nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei | |
9 | rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi | |
10 | collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est | |
11 | aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis | |
12 | conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit | |
13 | ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum | |
14 | circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea | |
15 | concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans | |
16 | saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum | |
17 | facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt | |
18 | haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces | |
19 | terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus | |
20 | ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis | |
21 | verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus | |
22 | atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo | |
23 | ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |