Liber Iob 5
1 | voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere | |
2 | vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia | |
3 | ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim | |
4 | longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat | |
5 | cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius | |
6 | nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor | |
7 | homo ad laborem nascitur et avis ad volatum | |
8 | quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum | |
9 | qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero | |
10 | qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa | |
11 | qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate | |
12 | qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant | |
13 | qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat | |
14 | per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie | |
15 | porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem | |
16 | et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum | |
17 | beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes | |
18 | quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt | |
19 | in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum | |
20 | in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii | |
21 | a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit | |
22 | in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis | |
23 | sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi | |
24 | et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis | |
25 | scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae | |
26 | ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo | |
27 | ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta. |