Liber Genesis 45
1 | non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae | |
2 | elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis | |
3 | et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti | |
4 | ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto | |
5 | nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum | |
6 | biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti | |
7 | praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis | |
8 | non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti | |
9 | festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris | |
10 | et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides | |
11 | ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides | |
12 | en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos | |
13 | nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me | |
14 | cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius | |
15 | osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum | |
16 | auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius | |
17 | dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan | |
18 | et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae | |
19 | praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes | |
20 | ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt | |
21 | fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere | |
22 | singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis | |
23 | tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes | |
24 | dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via | |
25 | qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob | |
26 | et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis | |
27 | illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius | |
28 | et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar |