Liber Genesis 32
1 | Iacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. | |
2 | Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. | |
3 | Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: | |
4 | praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. | |
5 | Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. | |
6 | Reversique sunt nuntii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. | |
7 | Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, | |
8 | dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur. | |
9 | Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi: | |
10 | minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. | |
11 | Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. | |
12 | Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. | |
13 | Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo, | |
14 | capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, | |
15 | camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. | |
16 | Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. | |
17 | Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quae sequeris? | |
18 | respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. | |
19 | Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. | |
20 | Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. | |
21 | Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. | |
22 | Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc. | |
23 | Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, | |
24 | mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. | |
25 | Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. | |
26 | Dixitque ad eum: Dimitte me: Iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. | |
27 | Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob. | |
28 | At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? | |
29 | Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. | |
30 | Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. | |
31 | Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. | |
32 | Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit. |