Liber Genesis 31
1 | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: | |
2 | animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, | |
3 | maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. | |
4 | Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, | |
5 | dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. | |
6 | Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. | |
7 | Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. | |
8 | Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. | |
9 | Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. | |
10 | Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. | |
11 | Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum. | |
12 | Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban. | |
13 | Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae. | |
14 | Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri? | |
15 | nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? | |
16 | Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac. | |
17 | Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis ac coniugibus suis super camelos, abiit. | |
18 | Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. | |
19 | Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. | |
20 | Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret. | |
21 | Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, | |
22 | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob. | |
23 | Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. | |
24 | Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob. | |
25 | Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. | |
26 | Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? | |
27 | cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? | |
28 | Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem | |
29 | valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius. | |
30 | Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? | |
31 | Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. | |
32 | Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. | |
33 | Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, | |
34 | illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, | |
35 | ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est. | |
36 | Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, | |
37 | et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me et te. | |
38 | Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: | |
39 | nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: | |
40 | die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. | |
41 | Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. | |
42 | Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. | |
43 | Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? | |
44 | Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te. | |
45 | Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum: | |
46 | dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: | |
47 | quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguae suae. | |
48 | Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis. | |
49 | Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, | |
50 | si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit. | |
51 | Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, | |
52 | testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans. | |
53 | Deus Abraham, et Deus Nachor, iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac: | |
54 | immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: | |
55 | Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. |