1. Samuel
Kapitel-Vers
02-01
exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in
Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata
sum in salutari tuo
02-08
suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut
sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim
sunt cardines terrae et posuit super eos orbem
02-10
Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis
tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi
suo et sublimabit cornu christi sui
03-01
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo
Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta
03-09
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia
Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si
deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus
tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo
03-20
et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod
fidelis Samuhel propheta esset Domini
07-03
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in
toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos
de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino
et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim
12-19
Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
16-07
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque
altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem
intuetur cor
17-37
et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de
manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit
autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit
17-45
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio
et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini
exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti
17-50
praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in
lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non
haberet in manu David
18-07
et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit
Saul mille et David decem milia
18-08
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius
iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt
mille quid ei superest nisi solum regnum
21-11
dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex
terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul
mille et David decem milia
22-14
Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
29-05
Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?