2. Samuel
Kapitel-Vers
01-17
planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et
super Ionathan filium eius
01-19
incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo
ceciderunt fortes
01-21
montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque
sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium
clypeus Saul quasi non esset unctus oleo
01-22
a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan
numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus
inanis
01-23
Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte
quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
01-25
quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis
tuis occisus est
01-26
doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis
super amorem mulierum
01-27
quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
03-31
Dixit autem David ad Ioab, et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis,
et plangite ante exequias Abner: porro rex David sequebatur feretrum.
06-14
et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David
erat accinctus ephod lineo
06-16
cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia
Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem
atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo
06-22
et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis
in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior
apparebo
07-08
et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus
exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux
super populum meum Israhel
07-09
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci
universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande
iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
07-11
ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et
requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi
Dominus quod domum faciat tibi Dominus
07-12
cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus
tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo
et firmabo regnum eius
12-01
misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum
dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter
pauper
18-33
contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et
flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom
quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
19-01
nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium
suum
20-01
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Iemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israel.
22-47
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
24-14
dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut
incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam
in manu hominis
24-16
cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait
angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam
erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
24-17
dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem
populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt
quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra
domum patris mei
24-21
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait
quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui
David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et
cesset interfectio quae grassatur in populo