Offenbarung
Kapitel-Vers
21-01
et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et
prima terra abiit et mare iam non est
21-02
et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de
caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
21-03
et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum
Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius
erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
21-04
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors
ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra
quae prima abierunt
21-05
et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et
dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
21-06
et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et
finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
21-09
et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas
septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni
ostendam tibi sponsam uxorem agni
21-13
ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab
austro portae tres et ab occasu portae tres
21-14
et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis
duodecim nomina duodecim apostolorum agni
21-18
et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero
civitas auro mundo simile vitro mundo