L'apocalypse
Ch.-V.
04-01
post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima
quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et
ostendam tibi quae oportet fieri post haec
04-02
statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et
supra sedem sedens
04-06
et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo
et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena
oculis ante et retro
04-08
et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in
circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die
et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus
omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est
04-09
et cum darent illa animalia gloriam et honorem et
benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula
saeculorum
04-10
procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno
et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas
suas ante thronum dicentes
04-11
dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem
et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam
erant et creata sunt