- Textes bibliques - Épître de Saint Paul aux Hébreux 1
Répertoire grégorien
> Textes bibliques - Épître de Saint Paul aux Hébreux 1
DE
EN
FR
Bible book
Épître de Saint Paul aux Hébreux
Ch.-V.
01-01
multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
Multifarie olim Deus
01-02
novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
Multifarie olim Deus
01-03
qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
O Oriens splendor lucis aeternae
Qui sedes ad dexteram
01-07
et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
Vers. Responsorium
Magnus Dominus noster...et sapientiae eius
01-13
ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Sede a dextris meis dixit