Épître de Saint Paul aux Hébreux
Ch.-V.
01-01
multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in
prophetis
01-02
novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem
constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
01-03
qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius
portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum
faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
01-07
et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis
01-13
ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis
quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
02-07
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
02-17
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
03-08
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum
diem temptationis in deserto
03-10
quadraginta annos propter quod infensus fui generationi
huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt
vias meas
03-11
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
03-15
dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare
corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
04-07
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post
tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius
audieritis nolite obdurare corda vestra
04-16
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut
misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio
oportuno
05-06
Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
06-14
dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans
multiplicabo te
06-20
ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum
07-04
intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de
praecipuis Abraham patriarcha
07-11
si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus
enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum
ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum
ordinem Aaron dici
07-17
contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech
10-37
adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et
non tardabit
11-33
qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam
adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
11-34
extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii
convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra
verterunt exterorum
13-05
sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim
dixit non te deseram neque derelinquam