Deuteronomium
Kapitel-Vers
01-11
(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
06-03
Audi, Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius,
sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
10-11
dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et
possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
14-23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur,
decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
21-08
propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine,
et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis:
23-05
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
26-15
respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti
27-02
cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus
tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
27-03
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane
transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
27-04
quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego
hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
27-05
et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos
ferrum non tetigit
27-06
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo
holocausta Domino Deo tuo
27-07
et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis
coram Domino Deo tuo
28-03
benedictus tu in civitate et benedictus in agro
28-58
nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
29-05
adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita
vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate
consumpta sunt
31-03
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes
gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste
transibit ante te sicut locutus est Dominus
31-19
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios
Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi
carmen istud pro testimonio inter filios Israhel
32-01
audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
32-02
concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium
meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
32-03
quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
32-04
Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus
fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
32-34
nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris
meis
32-36
iudicabit Dominus populum suum et in servis suis
miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque
defecerint residuique consumpti sint
32-39
videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me
ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non
est qui de manu mea possit eruere
32-40
levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
33-02
Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera eius ignea lex.