Römer
Kapitel-Vers
04-07
beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
05-05
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
06-04
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut
quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et
nos in novitate vitae ambulemus
06-09
scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur
mors illi ultra non dominabitur
06-23
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna
in Christo Iesu Domino nostro
08-03
nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per
carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati
et de peccato damnavit peccatum in carne
08-12
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem
vivamus
08-18
existimo enim quod non sunt condignae passiones huius
temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
08-28
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in
bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti
08-32
qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus
tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
10-18
sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram
exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
11-09
Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
13-11
Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
13-12
Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
13-13
Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione:
15-12
et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget
regere gentes in eo gentes sperabunt