L'évangile selon Saint Luc
Ch.-V.
10-02
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci
rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
10-05
in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic
domui
10-20
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis
subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in
caelis
10-21
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor
tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater
quia sic placuit ante te
10-23
et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui
vident quae videtis
10-24
dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt
videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis
et non audierunt
10-25
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et
dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
10-26
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo
legis
10-27
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex
omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
10-29
ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et
quis est meus proximus
10-30
suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab
Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam
despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo
relicto
10-31
accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et
viso illo praeterivit
10-32
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum
pertransiit
10-33
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et
videns eum misericordia motus est
10-34
et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et
vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et
curam eius egit
10-36
quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui
incidit in latrones
10-37
at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi
Iesus vade et tu fac similiter
10-38
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam
castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in
domum suam
10-39
et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus
pedes Domini audiebat verbum illius
10-40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae
stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit
me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
10-41
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita
es et turbaris erga plurima
10-42
porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit
quae non auferetur ab ea