Lukas
Kapitel-Vers
06-13
et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit
duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
06-17
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba
discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et
Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
06-18
qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus
suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
06-19
et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo
exiebat et sanabat omnes
06-22
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint
vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum
propter Filium hominis
06-23
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra
multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres
eorum
06-36
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors
est
06-38
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et
coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem
quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
06-40
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis
erit sicut magister eius
06-42
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam
festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut
educas festucam de oculo fratris tui