- Biblische Texte - Markus 16

Bible book

Markus
Kapitel-Vers
 
16-01
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
 
 
16-02
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
 
 
Vers.  Responsorium  Dum transisset sabbatum
16-03
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
 
 
16-04
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
 
 
16-06
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
16-07
sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Maria Magdalena et altera Maria
 
 
Vers.  Responsorium  Tulerunt Dominum...praecedet vos
16-09
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
 
 
16-15
et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
 
 
 
 
16-16
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
 
 
 
 
16-17
signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
 
 
16-18
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
 
 
 
 
16-20
illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis