- Textes bibliques - L'évangile selon Saint Marc 6

Bible book

L'évangile selon Saint Marc
Ch.-V.
 
06-12
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
06-13
et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
06-17
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Misit Herodes...ac tenuit
06-18
dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Misit Herodes...ac tenuit
06-20
Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Metuebat Herodes…et custodiebat eum
06-22
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
 
 
 
 
 
 
06-23
et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
06-24
quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Offertorium  Misit rex spiculatorem
06-25
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
 
 
 
 
06-26
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
 
 
06-27
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Accedentes discipuli sancti
 
 
06-28
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
 
 
 
 
06-29
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
 
 
06-48
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
06-49
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
06-50
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
 
 
 
 
C  Antiphona  Alma redemptoris Mater
06-51
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
 
 
C  Antiphona  Alma redemptoris Mater